- CAMPACUS sen CAMPAGUS
- CAMPACUS, sen CAMPAGUSὐπο τὸν καμπῆς, a flexura vocatus, quod multas καμπὰς et decusses in calceando feceret, ex corrigiarum alligaturis, apud recentioris aevi Scriptores dictus est calceus Patriciorum et Senatorum, solô colore ab Imperatorio discretus. Imperatorum enim campaci rubri erant vel phoenicer, Senatorum vero nigri vel etiam candidi. Verustioribus Latinis calceus simpliciter vocitatus est. Nam etsi calceus generalenomen, de quolibet calceamento, sic proprie tamen dictum est calceamenti genus, quô Senatores et Equester ordo, et reliqui paulo honestioies in Urbe utebantur. Hos Patricii lunatos gestabant; qui Magistratum Curulem cepissent, mulleos; qui triumphabant, puniceos, stante Republ. Imperatores postmodum; ut et reliqua triumphalia ornamenta, puniceos sibi solis, uti dictum, vindicarunt. Interim omnes hi calcei eiusdem formae erant, reticuli dicti Gallieno, non quod intereisi essent et πολυχιδεῖς, uti aestivi calcei hodieque esse solent; sed propter locorum et corrigiarum, quibus circa crura alligabantur, variam et multiplicem decussatimque volutam implicationem, quae reticulatum plane opus referret. Multis autem corrigiarum nexibus et involutionibus vinciri solitos fuisse patricios hosce calceos, innuit Isidorus, cum quatuor illos corrigiis adnecti consuevisse ait, quo modo multas omnino decusses fieri fuit necesse. Usurpari solebat calceus hic in Urbe et in publico; nam domi, deposicis calceis, soleas sumebant: extra urbem calceos quoqus abdicantes. Itaque calceus topam semper sequebatur, sicut pallium crepida, apud Graecos. Utivero nomen, ita et usum calcei, a Siculis et illis Graecis, qui Italiam incoluerunt, accepêre Romani, Remani proin calcei appellatione donati, a Cassiodoro in Codicillis Patriciatus ad Thol. quem Hesychius κοῖλον καὶ βαθὺ ὑπόδημα, cavum et prosundum calceamentum appellat, quod usque ad mediam tibiam ascenderet, ut caligae, perones, tubuli, cothurni, qui non minus, quam campagi, imo etiam magis, tibiatim calceabamur. Nam campagus loris tantum et cotrigiis crus involvens, magnam eius partem intactam relinquebat; quod illae species totum operiebant solidâ et integrâ pelle, etc. Vide Salmas. ad Trebellium Pollionem in Galliens, c. 16. qui etiam calceotum usu servis fuille interdictum, ex Servio observat. Uti vero compagum Trebellius hic, ut et Capitolin. in Maximino Iun. c. 2. Regibus et Imperatoribus: sie Praetoribus et Palatinis Schollastes Iuliani Antecessoris in Constinn. 17. c. 63. et quibusvis aliis, atque adeo ipsis militibus, Anctor Chronici Alexandt. p. 666. adscribit. Postmodum Pontificum Romanotum proprius fuit. Hypomnesticum de Anastasio Apocris. Et uno ex campagis eius -- quos nullus alius, inter honunes portat, nisi sanctus Papa Romanus. Unde apud Anastasium in Stephano IV. legimus, in degradatione Constantivi Antipagae, Maurianum Subdiaconum orarium de eius collo sustulisse -- et campagos eius abscidisse. Indultu tamen Pontificis etiam Diaconi Romani, Cardinales nempe, Diaconatûs ordine donati ptimum; exin Episcopi omnes: taudem Abbates quoque, quibus a Pontifice Episcoporum ornatus conoeslus est, hôc calceô uti coepêre, uti pluribus docet Car. du Fresne in Glossar. Vide iterum praefatum Salmas. ad Inscr. Herodis Attici p. 102. ex Iohanne Gazensi, et infra in voce Campagi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.